Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 2.17.4 Cic. Fam. 2.17.7 (English) >>Cic. Fam. 2.18.1

2.17.6 uni epistulae respondi; venio ad alteram.

Petis a me, ut Bibulo te quam diligentissime commendem. in quo mihi voluntas non dest, sed locus esse videtur tecum expostulandi. solus enim tu ex omnibus, qui cum Bibulo sunt, certiorem me numquam fecisti, quam valde Bibuli voluntas a me sine causa abhorreret. permulti enim ad me detulerunt, quom magnus Antiochiae metus esset et magna spes in me atque in exercitu meo, solitum dicere quidvis se perpeti malle quam videri eguisse auxilio meo; quod ego officio quaestorio te adductum reticere de praetore tuo non moleste ferebam, quamquam, quem ad modum tractarere, audiebam. ille autem, cum ad Thermum de Parthico bello scriberet, ad me litteram numquam misit, ad quem intellegebat eius belli periculum pertinere; tantum de auguratu fili sui scripsit ad me; in quo ego misericordia commotus, et quod semper amicissimus Bibulo fui, dedi operam ut ei quam humanissime scriberem.

2.17.7 ille si in omnis est malevolus, quod numquam existimavi, minus offendor in me; sin autem a me est alienior, nihil tibi meae litterae proderunt; nam, ad senatum quas Bibulus litteras misit, in iis, quod mihi cum illo erat commune, sibi soli attribuit: se ait curasse ut cum quaestu populi pecunia permutaretur; quod autem meum erat proprium, ut alariis Transpadanis uti negarem, id etiam populo se remisisse scribit; quod vero illius erat solius, id mecum communicat: 'equitibus auxiliariis,' inquit, 'cum amplius frumenti postularemus.' illud vero pusilli animi et ipsa malevolentia ieiuni atque inanis, quod Ariobarzanem, quia senatus per me regem appellavit mihique commendavit, iste in litteris non regem, sed regis Ariobarzanis filium appellat. hoc animo qui sunt, deteriores fiunt rogati. sed tibi morem gessi; litteras ad eum scripsi, quas cum acceperis, facies quod voles.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 2.17.4 Cic. Fam. 2.17.7 (English) >>Cic. Fam. 2.18.1

Powered by PhiloLogic